라틴어 문장 검색

igitur, dum publice totos singuli cavent, factum est, ut omnes non aspernanter audirent quod deinceps ambienter exponerent.1 itaque paginam sume subditis voluminibus ad-iunctam, quam duabus vigiliis unius noctis aestivae Christo teste dictatam plurimum vereor ne ipsi amplius lectioni, quae hoc de se probat, quam mihi credas, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 3:2)
Neque enim illam probo rationem qua se quidam credunt hunc quaestionis nodum posse dissoluere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 2:1)
"ea enim de castis fingitis et pudicis, quae fieri non crederemus, nisi de vobis probaretis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 29장 1:2)
Cave amicum credas, nisi si quem probaveris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 120)
nec probare quae fierent, et credere haud indignis accidere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 391:2)
Cum enim Epicuri jam soporentur somnia, Manichaei sanetur insania, Aristotelis arguantur argutiae, Arii fallantur fallaciae, unicam Dei unitatem ratio probat, mundus eloquitur, fides credit, Scriptura testatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:10)
Aesculapium vero eundem esse atque Apollinem non solum hinc probatur, quod ex illo natus creditur, sed quod ei et vis divinationis adiungitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 4:1)
Ideo et credunt de nobis quae non probantur, et nolunt inquiri, ne probentur non esse quae malunt credidisse, ut nomen illius aemulae rationis inimicum praesumptis, non probatis criminibus de sua sola confessione damnetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 19:1)
nam quod dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent (statuere enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse sapientis). sled ut potuerint, omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis iudicaverunt, aut re semel audita ad unius se auctoritatem contulerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 12:1)
equidem Clitomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 105:5)
nam plurimum refert, qui sint audientium mores, quae publice recepta persuasio, ut illa maxime quae probant esse in eo, qui , credant, aut in eo, contra quem dicemus, ea quae oderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 211:2)
verum si cupias probare, tanta nullus scit, mihi crede, quanta nescit.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem57)
sic ei probatum est quod ad te scribo ut ipse crediderit, me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime mentionem tui fecerit, complexus osculatusque dimiserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 4:9)
"iam tristis propriae credebat defore praedae, si clausus fortasse perit, cum nostra probavit consilia et refugo laxavit moenia bello."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 204)
Laudato probatoque formidati ducis proposito, tribunus Aequitius, cui erat cura palatii credita, Valentis propinquus, assentientibus cunctis ire pignoris loco mature disponitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION